Salvete, filii Europae!

Salvete, amici!

Jules mihi nomen est. Quindecim annos natus sum. Apud Argentinam vitam ago, sed in Gallia habito. Magister meus mihi vestras paginas reticulares mostravit et vobis scribere volui. Hic est annus secundus quo grammaticae atque linguae Latinae studeo et mihi placet.

Velim pueros puellasque, qui multis linguis comunicare amant, mihi scribere lingua Latina vel Anglica vel Germanica vel Gallica vel Hispanica vel Catalanica. Scholam et multas disciplinas amo: linguas, musicam, artem, humanitates, theatrum et cetera. Placet vestram terram cognoscere: Tarraconem, Barcinonem, Emporias …

Ego sum modica statura, oculis uiridibus et grandibus, colore candido, naso pulchro. Flauum capillum habeo. Quaero etiam descriptiones vestras.

Hodie est dies Europae.  Hymnus Europae est hymnus  Unionis Europaeae et Consilii Europae. Scitne vobis…? Musica hymni est pars nonae symphoniae Ludovici van Beethoven. Dum huic symphoniae verba Friderici Schiller sunt, hymno Europaeo verba non sunt. Anno 2003 Petrus Roland et Petrus Diem verba Latine scripta proposuerunt:

Est Europa nunc unita
et unita maneat;
una in diversitate
pacem mundi augeat.

Semper regant in Europa
fides et iustitia
et libertas populorum
in maiore patria.

Cives, floreat Europa,
opus magnum vocat vos.
Stellae signa sunt in caelo
aureae, quae iungant nos.

 

Placetne vobis?

Spero omnes mihi scripturos esse. Vobis gratias agens, omnibus salutem dico.
Quam celerrime respondete!

Valete,
Jules

52 thoughts on “Salvete, filii Europae!

  1. Sara Pradas

    Salve!!
    Ego sum Sara et sedecim annos sum. Nata sum in Barcelona sed habito in Premià de Mar. Hic est annus primus quo grammaticam atque linguam Latinam studeo et mihi placet.

  2. Nerea Judez

    Ave!
    Nomen mihi est Nerea et quindecim annos sum. Nata sum in Barcelona sed habito in Premià de Mar. Ego autem un frater et duo animalia. Hic est annus primus quo grammaticae atque linguae Latinae studeo et mihi placet.
    Vale!

Deixa un comentari

L'adreça electrònica no es publicarà Els camps necessaris estan marcats amb *