
Primilius est dominus Romanus, qui in magna villa inter vineas habitat. Cuis vir est? Vir Iuliae est. Iulia matrona est. Quid matrona est? Matrona est uxor quae liberos habet. Primilius Iuliaque duos liberos habent, Marcum filium et Valeriam filiam, et multos servos et multas ancillas. Primilius magnam pecuniam habet. In magna et pulchra villa cum familia sua habitat. Servi et ancillae cum Primilii familia vivunt. Villa Primilii ruri est, haud procul a Barcinone. In Hispania multae familiae villas rusticas habebant. Primilius frater habet: Talianus quoque villam habet cum cella vinaria.
In media villa atrium est. Atrium praecipuus domi locus, magna quadratae formae aula est, cuius medium tectum perforatum est: compluvium appellabant. Pluviae aquae de caelo cadunt in impluvium quod aquam recipit et in cisternam ducit. In atrium lararium est. Primilius pius est et deos deasque colit. Iulia et liberi quoque deos colunt. Barcinone templum est.
Circum atrium multa cubicula sunt, et magna et parva. Apud cubicula sunt alae, duo vacua spatia in extremis atrii locis. In Primilii villa culina, balnea et latrina sunt. Balnea magna et pulchra est. In domibus balnea rara sunt. Primilius cum familia sua in triclinium prandet et cenat.
Post atrium tablinum et peristylum apparent. In tablino documenta privata sua et multos libros servat.
Primilius antiquos novosque libros amat. Boni et pulchri libri eum delectant. Etiam Marcus et Valeria libros amant. Pueri in peristylo ludunt. Peristylum esse solet magna aula, hortus pulcher atque amoenus, columnis circumdatus, cuius medius locus, marmoreis statuis ornatus. Primilius multas statuas habet. In villis rusticis saepe magnifici horti erant, qui magnis arboribus et pulchris floribus abundabant. In Primilii villae horto multae rosae et pini et cyparissi sunt. Dominus multos equos et magnas greges caprarum et ovium habet.
Marcum et Valeriam Iulia domi educabat; fabulas de praeclaris romanis narrabat et ita mores conformabat. Primilius quoque filium saepe secum in agros ducebat et natare, equitare et feras captare docebat. Ita Marcum audacem et robustum faciebat.
Què prové de villa romana Primiliani? i de villa Taliani? Què en sabem de les vil·les romanes? Quina altra vil·la romana hi havia al Maresme?