La setmana passada vàrem gaudir amb la representació d’Hipsípila d’Eurípides a càrrec del grup Komos al teatre Joventut de L’Hospitalet de Llobregat. Anem ara a llegir en llatí el mite d’Hipsípila a l’illa de Lemnos segons les Faules atribuïdes a l’hispà Higí:
In insula Lemno mulieres Veneri sacra aliquot annos non fecerant, cuius ira uiri earum Thressas uxores duxerunt et priores spreuerunt. at Lemniades eiusdem Veneris impulsu coniuratae genus uirorum omne quod ibi erat interfecerunt, praeter Hypsipylen, quae patrem suum Thoantem clam in nauem imposuit, quem tempestas in insulam Tauricam detulit […] Hypsipyle ex Iasone procreauit filios Euneum et Deipylum. […]
[Argonautae] ibi cum plures dies retenti essent, ab Hercule obiurgati discesserunt. Lemniades autem postquam scierunt Hypsipylen patrem suum seruasse, conatae sunt eam interficere; illa fugae se mandauit. hanc praedones exceptam Thebas deportarunt et regi Lyco in seruitutem uendiderunt. Lemniades autem quaecunque ex Argonautis conceperunt, eorum nomina filiis suis imposuerunt.
De ser tu Hipsípila o Jàson quina correspondència tindríeu?