Tag Archives: Costums

A taula amb l’emperador August

Com t’imagines l’emperador August a taula?

Suetoni a l’obra Vida dels dotze cèsars (De uita duodecim Caesarum) ens descriu els costums alimentaris de l’emperador August:

Cibi -nam ne haec quidem omiserim- minimi erat atque vulgaris iere. Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bubulum manu pressum et ficos virides biferas maxime appetebat; vescebaturque et ante cenam quocumque tempore et loco, quo stomachus desiderasset. Verba ipsius ex epistulis sunt: “Nos in essedo panem et palmulas gustavimus.” Et iterum: “Dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi.” Et rursus: “Ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis ieiunium servat quam ego hodie servavi, qui in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducavi prius quam ungui inciperem.” Ex hac inobservantia nonnumquam vel ante initum vel post dimissum convivium solus cenitabat, cum pleno convivio nihil tangeret.

Quins eren els seus costums alimentaris? Quins aliments li agradaven més? Quin nom reben en llatí? Són aliments que encara consumim avui dia o no? Quin mal costum tenia August? Quins àpats solien fer els romans? Els seguia August o menjava fora hores? A quin àpat corresponia el banquet dels romans? A quina hora començava? De quines parts constava? Què s’hi menjava? Quina era l’actitud, algunes vegades, d’August en els banquets?

Vini quoque natura parcissimus erat. Non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam,  Cornelius Nepos tradit. Postea quotiens largissime se invitaret , senos sextantes non excessit, aut si excessisset, reiciebat. Et maxime delectatus est Raetico neque temere interdiu bibit. Pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum aut recens aridumque pomum suci vinosioris.

Era un gran bevedor de vi August? Quin vi li agradava més? Com es calmava la set? És encara avui el seu un bon remei per passar-se la set?

Què n’opines de tot plegat?