Un narcís que s’esfulla

Narcissus, sedecim annos natus, erat pulcher iuvenis. Dum cervos agitat, nympha Echo eum videt: statim amor in nympha oritur. Echo Narcissi amore ardebat, sed plenas orationes dicere non poterat -Erat poena, quod ea nympha annos antea Iunonem fefellerat-. Si Narcissus ‘Quis adest?’ inquiebat, Echo ‘adest’ respondebat. Si iuvenis ‘Cur me fugis?’ interrogabat, nympha ‘fugis’ repetebat. Denique Narcissus nympham videt sed eam repellit; ille clamabat ‘Mori quam te amare malo!’; illa, dum currit, repetebat: ‘Malo, malo, malo …’ Amor et dolor nymphae crescunt et nullo cibo fletu multo eius corpus dissolvitur; eius ossa in saxa mutata sunt; sola vox superest: Echo iam est vox sine corpore.

Venus Narcisso irata est quod iuvenis omnem amorem spernit; amoris dea clamat: ‘Propriam imaginem ama!’ Narcissus suam figuram in aquam redditam forte videt et dies diesque suam imaginem aspicit. Ubi manus in aquam appropinquat, eius figura manus appropinquat; ubi labra in flumen appropinquat, eius imago labra appropinquat. Sed, mirabile visu!, spem sine corpore amabat. Narcissus numquam cibum consumebat, lacrimabatur semper; denique dum suam figuram in aquam redditam aspiciebat, moriebatur. Dei inmortales suum corpus in florem qui prope fontem oritur mutant. Eius nomen Narcissus.

Per què s’esfulla l’amor d’Eco i Narcís?

Antonella Cerdà
1r Batxillerat Humanístic

Deixa un comentari

L'adreça electrònica no es publicarà Els camps necessaris estan marcats amb *