Hola a tots!
La ràdio finesa YLE Radio 1 ens ha ofert aquesta darrera setmana dues notícies que els alumnes de segon de batxillerat ens traduiran molt gentilment a les properes sessions.
Us proposo que les llegiu, mentre escolteu l’arxiu sonor corresponent.
!
Causa mortis Diana cognita.
Iudices iurati Britanniae, cum per sex menses in causam mortis principissae Dianae inquisivissent, sententiam de ea re pronuntiaverunt.
Ex decreto eorum patet calamitatem viariam, qua Diana et amicus eius Dodi al-Fayed anno nonagesimo septimo Parisiis vitam amiserunt, ab autoraedario ebrio et a photographis Dianam arrogantissime insequentibus ortam esse.
Discrepat hoc iudicium ab opinione eorum, qui credunt aliquos de Diana interficienda coniuravisse.
Inopia aquarum in Hispania
inopia
Hispania diu longis siccitatibus laborat, sed praesertim regiones Cataloniae in maximam penuriam aquarum venerunt.
Res iam eo deducta est, ut necesse esset huc aquam e Francogallia navibus cisternariis apportare.
De quanto discrimine agatur, vel inde apparet, quod copiae aquarum subterranearum Hispaniae dimidia fere parte exhaustae esse existimantur.
Si teniu ganes d’escoltar més notícies en llatí, us podeu adreçar a l’espai web d’aquesta emissora.
A reveure!