Category Archives: Llatí de segon de batxillerat

Tot seguint amb Cèsar i les seves lluites i descripcions de la Gàl·lia

Nines i nin, mireu de fer la traducció fins al final del color vermell. No oblideu que ens queda una cua de l’altre dia -en color blau-.

“minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.” (Cèsar, De bello gallico, I)

La Gàl·lia i els seus habitants

[1] Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui (1) ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod(2) a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos(3) animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter(4) bellum gerunt. (C.J. Cèsar, De Bello Gallico, I,1)

1. qui = els qui; nominatiu plural masculí

2.  propterea quod: perquè

3. ea quae ad effeminandos: aquelles coses que a debilitar

4. continenter: constantment.

Text per al 14 d’octubre

Succedit Romulo Numa Pompilius. Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum immortalium docuit; ille Pontifices, Augures, salios, ceteraque populi Romani sacerdotia instituit; annumque quoque in duodecim menses, fastos dies nefastosque descripsit… In primis focum Uestae uirginibus colendum dedit… Eo denique ferocem populum redegit, ut imperium religione atque iustitia gubernaret. Florus, Bellorum romanorum libri duo

Text per al 7 d’octubre de 2010

Condita civitate*, quam ex nomine suo Romam uocauit, multitudinem finitimorum in ciuitatem recepit, centum ex senioribus legit, quos senatores nominauit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus non haberent, inuitauit ad spectaculum ludorum uicinas urbis Romae nationes atque earum uirgines rapuit. (Eutropi, Breuiarium ab urbe condita)

* Un cop fundada la ciutat; fundada la ciutat; després de fundar la ciutat; …

Text per al dijous 30 de setembre de 2010

Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit, fratris filiae, Reae Silviae, perpetua virginitate spem partus adimit. Ui compressa, Uestalis, cum geminum partum edidisset, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. (Tit Livi, Ab urbe condita)

Nou text per al 23 de setembre de 2010

Oppida condebant in Latio Etrusco ritu multi. Aratro circumagebant sulcum. Oppidum in Latio stirpis Romanae Lavinium fuit. Post triginta annos oppidum alterum conditur, Alba. Hinc orta est mater Romuli Rhea Silvia, ex hac ortus est  Romulus, hinc Roma. (fragment del De lingua latina de Varró)

NOTES:

Conditur: 3a persona del singular del present d’indicatiu de la veu passiva del verb condo.

Ortus est/orta est: Terceres persones del singular del pretèrit perfet d’indicatiu passiu del verb orior. Atenció: cal que les traduïu per formes actives. Recordeu els verbs deponents.

Prumèr tèxte deth cors 2010-2011

RESUM DE LA HISTORIA DE ROMA FINS A AUGUST
Urbem Romam a principio reges habuerunt; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. Pompeii Crassique potentia in Caesarem cessit, Lepidi atque Antonii arma in Augustum, qui cuncta* discordiis ciuilibus fessa sub imperium accepit. Populi Romani res prosperae uel aduersae a claris scriptoribus memoratae sunt. (Tàcit, Annals, 1,1)

De Bàrcino a Barcelona

Més informació al voltant de les arrels romanes de Barcelona. Com al mateix web diuen: “Vídeos, imatges, entrevistes i molta documentació completen uns capítols que hem agrupat per etapes significatives per estructurar-los i facilitar-ne la seva interpretació.
Moltes lectures són possibles revisant la història, descobriu altres itineraris amb els elements transversals!”

Aquí ho teniu.