Author Archives: Iakobos
La Gàl·lia i els seus habitants
[1] Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui (1) ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod(2) a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos(3) animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter(4) bellum gerunt. (C.J. Cèsar, De Bello Gallico, I,1)
1. qui = els qui; nominatiu plural masculí
2. propterea quod: perquè
3. ea quae ad effeminandos: aquelles coses que a debilitar
4. continenter: constantment.
Curiositats
Text per al 14 d’octubre
Succedit Romulo Numa Pompilius. Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum immortalium docuit; ille Pontifices, Augures, salios, ceteraque populi Romani sacerdotia instituit; annumque quoque in duodecim menses, fastos dies nefastosque descripsit… In primis focum Uestae uirginibus colendum dedit… Eo denique ferocem populum redegit, ut imperium religione atque iustitia gubernaret. Florus, Bellorum romanorum libri duo
Text per al 7 d’octubre de 2010
Condita civitate*, quam ex nomine suo Romam uocauit, multitudinem finitimorum in ciuitatem recepit, centum ex senioribus legit, quos senatores nominauit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus non haberent, inuitauit ad spectaculum ludorum uicinas urbis Romae nationes atque earum uirgines rapuit. (Eutropi, Breuiarium ab urbe condita)
* Un cop fundada la ciutat; fundada la ciutat; després de fundar la ciutat; …
L’alfabet grec i la seva gènesi
Clica aquí per anar-hi.
Noms propis i les seves etimologies
Text per al dijous 30 de setembre de 2010
Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit, fratris filiae, Reae Silviae, perpetua virginitate spem partus adimit. Ui compressa, Uestalis, cum geminum partum edidisset, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. (Tit Livi, Ab urbe condita)
Ο Αλφαβητος -L’alfabet
Nou text per al 23 de setembre de 2010
Oppida condebant in Latio Etrusco ritu multi. Aratro circumagebant sulcum. Oppidum in Latio stirpis Romanae Lavinium fuit. Post triginta annos oppidum alterum conditur, Alba. Hinc orta est mater Romuli Rhea Silvia, ex hac ortus est Romulus, hinc Roma. (fragment del De lingua latina de Varró)
NOTES:
Conditur: 3a persona del singular del present d’indicatiu de la veu passiva del verb condo.
Ortus est/orta est: Terceres persones del singular del pretèrit perfet d’indicatiu passiu del verb orior. Atenció: cal que les traduïu per formes actives. Recordeu els verbs deponents.