Monthly Archives: setembre 2010

Text per al dijous 30 de setembre de 2010

Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit, fratris filiae, Reae Silviae, perpetua virginitate spem partus adimit. Ui compressa, Uestalis, cum geminum partum edidisset, Martem incertae stirpis patrem nuncupat. (Tit Livi, Ab urbe condita)

Nou text per al 23 de setembre de 2010

Oppida condebant in Latio Etrusco ritu multi. Aratro circumagebant sulcum. Oppidum in Latio stirpis Romanae Lavinium fuit. Post triginta annos oppidum alterum conditur, Alba. Hinc orta est mater Romuli Rhea Silvia, ex hac ortus est  Romulus, hinc Roma. (fragment del De lingua latina de Varró)

NOTES:

Conditur: 3a persona del singular del present d’indicatiu de la veu passiva del verb condo.

Ortus est/orta est: Terceres persones del singular del pretèrit perfet d’indicatiu passiu del verb orior. Atenció: cal que les traduïu per formes actives. Recordeu els verbs deponents.

Prumèr tèxte deth cors 2010-2011

RESUM DE LA HISTORIA DE ROMA FINS A AUGUST
Urbem Romam a principio reges habuerunt; libertatem et consulatum L. Brutus instituit. Pompeii Crassique potentia in Caesarem cessit, Lepidi atque Antonii arma in Augustum, qui cuncta* discordiis ciuilibus fessa sub imperium accepit. Populi Romani res prosperae uel aduersae a claris scriptoribus memoratae sunt. (Tàcit, Annals, 1,1)